라틴어 문장 검색

Neque enim si Philonem illum architectum, qui Atheniensibus armamentarium fecit, constat perdiserte populo rationem operis sui reddidisse, existimandum est architecti potius artificio disertum quam oratoris fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 62:1)
Neque enim ille solus militat, qui in acie stat et cornu dextrum laevumque defendit, sed et qui portas tuetur et statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur vigiliasque servat et armamentario praeest ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 40:2)
Dedit ergo eis mansionem in ciuitate Doruuernensi, quae imperii sui totius erat metropolis, eisque, ut promiserat, cum administratione uictus temporalis licentiam quoque praedicandi non abstulit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:13)
Nec distulit, quin etiam ipsis doctoribus suis locum sedis eorum gradui congruum in Doruuerni metropoli sua donaret, simul et necessarias in diuersis speciebus possessiones conferret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:12)
Mellitum quidem ad praedicandum prouinciae Orientalium Saxonum, qui Tamense fluuio dirimuntur a Cantia, et ipsi orientali mari contigui, quorum metropolis Lundonia ciuitas est, super ripam praefati fluminis posita, et ipsa multorum emporium populorum terra marique uenientium;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. III.4)
- Chebron quondam ciuitas et metropolis regni Dauid, nunc ruinis tantum, quid tunc fuerit, ostendens.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:5)
haec illis arx, hoc horreum, aerarium, armamentarium, hoc omnium rerum receptaculum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 623:1)
nunc in classe ac navali erat, nunc cum legionibus decurrebat, nunc operibus aspiciendis tempus dabat, quaeque in officinis quaeque in armamentario ac navalibus fabrorum multitudo in singulos dies certamine ingenti faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 723:2)
tum circa armamentaria et horrea bellique alium apparatum visendum praetor legatique ducti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 309:1)
tormenta machinasque et advexerat secum, et ex Sicilia missa cum commeatu erant, et nova in armamentario, multis talium operum artificibus de industria inclusis, fiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 488:1)
conflagrarunt et horrea regia et armamentarium cum ingenti apparatu machinarum tormentorumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 249:1)
a Metropoli, dum vastant agros, concursu oppidanorum ad tuenda moenia facto repulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 154:1)
capta Phaloria legati a Metropoli et a Cierio dedentes urbes venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 171:1)
in itinere ab Cierio et Metropoli legati tradentes urbes suas occurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 170:2)
arma vel tribus tantis exercitibus in armamentaria congessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 131:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION